- MOSYLI
- MOSYLIgens Troglodyticae, apud Ptol. a promontorio et emporio Mosylo sic dicti, ad sinum Arabicum: quo Μόσυλον ἄχρον καὶ ἐμπόριον eidem, Μόσυλον ἀκρωτήριον καὶ ἐμπόριον Αἰςθιοπίας Stephano, Μόσυλλον Auctori Peripli, dicitur. Ab hoc sinu, non Atianticus sinus, quod Iuba voluit apud Plinium, sed potius Azanius, exordium sumit, quô nomine Persicum seu Arabicum sinum nonnuliis venire, hic auctor docet l. 6. c. 24. Angustiae eius ducentorum stadiorum, teste Strabone l. 16. quas pro faucibus Arabici sinus observatas tum et habitas notat, quum antiqui angustias primores et arctiores, κατὰ Δειρὴν dictas, quae 8. mill. passuum tantum patebant, observarent et os Arabici sinus inde ordirentur. Huc cinnamomum porro devehi solitum et Sesostrim eousque exercitum duxisse, Plin. refert: sed angustias illum Dires non esse praetergressum ac per eas transiisse, non per illas Mossylici sinus, ait Strabo, Ποιεῖ καὶ ἄχρα τὰ ςτενὰ πρὸς Αἰςθιοπίαν Δειπὴ καλουμένη καὶ φάσιν ενταύςθα ςτήλην εἶναι Σεσώςτριος μηνύουσαν ἱερᾶς γράμμασιν τὴν διάβασιν αὐτοῦ, qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. passim inprimis p. 1265.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.